241. Horum vestigiis postea
perstiterunt Carondas, Damigeron, Apollonius, Hostanes et Dardanus. 242.
Perstitit Homerus, quem ut omnes alias sapientias, ita hanc quoque sub sui
Ulixis erroribus dissimulasse in poetica nostra theologia aliquando probabimus.
243. Perstiterunt Eudoxus et Hermippus. 244. Perstiterunt fere omnes qui
Pythagorica Platonicaque mysteria sunt perscrutati. 245. Ex iunioribus autem,
qui eam olfecerint tres reperio, Alchindum Arabem, Rogerium Baconem et
Guilielmum Parisiensem. 246. Meminit et Plotinus, ubi naturae ministrum esse et
non artificiem magum demonstrat: hanc magiam probat /138r/ asseveratque vir
sapientissimus, alteram ita abhorrens ut, cum ad malorum demonum sacra
vocaretur, rectius esse, dixerit, ad se illos quam se ad illos accedere, et
merito quidem. 247. Ut enim illa obnoxium mancipatumque improbis potestantibus
hominem reddit, ita haec illarum principem et dominum. 248. Illa denique nec
artis nec scientiae sibi potest nomen vendicare; haec altissimis plena
misteriis, profundissimam rerum secretissimarum contemplationem, et demum
totius naturae cognitionem complectitur. 249. Haec, inter sparsas Dei beneficio et inter seminatas mundo virtutes, quasi de
latebris evocans in lucem, non tam facit miranda quam facienti naturae sedula
famulatur. 250. Haec universi consensum, quem significantius
Graeci sumpatheian dicunt, introrsum perscrutatius rimata et mutuam
naturarum cognitionem habens perspectatam, nativas adibens unicuique rei
et suas illecebras, quae magorum iunges nominantur, in mundi recessibus,
in naturae gremio, in promptuariis arcanisque Dei latitantia miracula, quasi
ipsa sit artifex, promit in publicum, et sicut agricola ulmos vitibus, ita
magus terram caelo, idest inferiora superiorum dotibus virtutibusque maritat.
251. Quo fit ut quam illa prodigiosa et noxia, tam haec
divina et salutaris appareat. 252. Ob hoc praecipue quod illa hominem, Dei hostibus mancipans, avocat a Deo, haec in eam operum Dei
admirationem excitat, quam propensa charitas, fides ac spes, certissime
consequuntur. 253. Neque enim ad religionem, ad Dei
cultum quicquam promovet magis quam assidua contemplatio mirabilium Dei, quae
ut per hanc de qua agimus naturalem magiam bene exploraverimus, in opificis
cultum amoremque ardentius animati illud canere compellemur: «Pleni sunt caeli,
plena est omnis terra maiestate gloriae tuae». 254. Et haec satis de magia, de qua haec diximus, quod s[c]io esse plures
qui, sicut canes ignotos semper adlatrant, ita et ipsi saepe damnant oderuntque
quae non intelligunt.
|