259. Ergo haec clam vulgo habere,
perfectis communicanda, inter quos tantum sapientiam loqui se ait Paulus, non
humani consilii sed divini precepti fuit. 260. Quem morem antiqui philosophi
sanctissime ob/138v/ servarunt. 261. Pythagoras nihil scripsit nisi paucula
quaedam, quae Damae filiae moriens commendavit. 262. Egiptiorum templis
insculptae Sphinges, hoc admonebant ut mistica dogmata per enigmatum nodos a
prophana multitudine inviolata custodirentur. 263. Plato Dionisio quaedam de
supremis scribens substantiis: «Per enigmata, inquit, dicendum est, ne si
epistola forte ad aliorum pervenerit manus, quae tibi scribimus ab aliis
intelligantur». 264. Aristoteles libros Methaphisicae in quibus agit de divinis
editos esse et non editos dicebat. 265. Quid plura? Iesum Christum vitae
magistrum asserit Origenes multa revelasse discipulis, quae illi, ne vulgo
fierent comunia, scribere noluerunt. 266. Quod maxime confirmat Dyonisius
Areopagita, qui secretiora mysteria a nostrae religionis auctoribus ek nou
eis noun dia meson logon, idest ex animo in animum, sine litteris, medio
intercedente verbo, ait fuisse transfusa. 267. Hoc eodem penitus modo cum ex
Dei praecepto vera illa legis interpretatio Moisi deitus tradita revelaretur,
dicta est Cabala, quod idem est apud Hebreos quod apud nos «receptio»; ob id
scilicet quod illam doctrinam, non per litterarum monumenta, sed ordinariis
revelationum successionibus alter ab altero quasi H[e]reditario iure reciperet.
|