268. Verum postquam Hebrei a
Babilonica captivitate restituti per Cyrum et sub Zorobabel instaurato templo
ad reparandam legem animum appulerunt, Esdras, tunc ecclesiae praefectus, post
emendatum Moseos librum, cum plane cognosceret per exilia, cedes, fugas,
captivitatem gentis Israeliticae institutum a maioribus morem tradendae per
manus doctrinae servari non posse, futurumque ut sibi divinitus indulta
celestis doctrinae arcana perirent, quorum commentariis non intercedentibus
durare diu memoria non poterat, constituit ut, convocatis qui tunc supererant
sapientibus, afferret unusquisque in medium quae de mysteriis legis memoriter
tenebat, adhibitisque notariis in LXX volumina (tot enim fere in sinedrio
sapientes) redigerentur. 269. Qua de re ne mihi soli credatis, Patres, audite
Esdram ipsum sic loquentem: «Exactis XL diebus loquutus est Altissimus dicens. Priora
quae scripsisti in palam pone, legant digni et indigni, novissimos autem LXX
libros conservabis ut tradas eos sapientibus de populo tuo. 270. In his enim est vena intellectus et sapientiae
fons et scientiae flumen. 271. Atque ita feci». 272. Haec Esdras ad verbum.
273. Hi sunt libri scientiae Cabalae, in his libris merito Esdras venam
intellectus, idest ineffabilem de supersubstantiali deitate theologiam,
sapientiae fontem, idest de intelligibilibus angelicisque formis exactam
methaphisicam, et scientiae flumen, idest de rebus naturalibus firmissimam
philosophiam esse, clara in primis voce pronuntiavit.
|