274. Hi libri Sixtus quartus
Pontifex Maximus, qui hunc sub quo vivimus foeliciter Innocentium VIII proxime
antecessit, maxima cura studioque curavit ut in publicam fidei nostrae utilitatem
Latinis litteris mandarentur. 275. Iamque cum ille decessit, tres ex illis
pervenerant ad Latinos. 276. Hi libri apud Hebreos hac tempestate tanta
religione coluntur, ut neminem liceat nisi annos XL natum illos attingere. 277.
Hos ego libros non mediocri impensa mihi cum comparassem, summa diligentia
indefessis laboribus cum perlegissem, vidi in illis (testis est Deus)
religionem non tam Mosaicam quam Christianam. 278. Ibi Trinitatis mysterium,
ibi Verbi incarnatio, ibi Messiae divinitas, ibi de peccato originali, de
illius per Christum expiatione, de caelesti Hyerusalem de casu demonum, de
ordinibus angelorum, de purgatoriis, de inferorum paenis, eadem legi quae apud
Paulum et Dyonisium/139r/ apud Hieronymum et Augustinum quotidie legimus. 279. In his vero quae spectant ad
philosophiam, Pythagoram prorsus audias et Platonem,
quorum decreta ita sunt fidei Christianae affinia, ut Augustinus noster
immensas Deo gratias agat quod ad eius manus pervenerint libri Platonicorum.
|