282. Sed ut ad meae redeam
disputationis capita percensenda, attulimus et nostram de interpretandis Orphei
Zoroastrisque carminibus sententiam. 283. Orpheus apud Graecos ferme integer;
Zoroaster apud eos mancus, apud Caldeos absolutior legitur: ambo priscae
sapientiae crediti patres et auctores. 284. Nam ut taceam de Zoroastre, cuius
frequens apud Platonicos non sine summa semper veneratione est mentio, scribit
Iamblicus Calcideus habuisse Pythagoram Orphycam theologiam tamquam exemplar ad
quam ipse suam fingeret formaretque philosophiam. 285. Quin idcirco tantum
dicta Pythagorae sacra nuncupari dicunt, quod ab Orphei fluxerint institutis;
inde secreta de numeris doctrina et quicquid magnum sublimeque habuit Graeca
philosophia ut a primo fonte manavit. 286. Sed (qui erat veterum mos
theologorum) ita Orpheus suorum dogmatum mysteria fabularum intexit involucris
et poetico velamento dissimulavit, ut si quis legat illius hymnos, nihil
subesse credat praeter fabellas nugasque meracissimas. 287. Quod volui dixisse
ut cognoscatur quis mihi labor quae fuerit difficultas, ex affectatis enigmatum
syrpis, ex fabularum latebris latitantes eruere secretae philosophiae sensus,
nulla praesertim in re tam gravi tam abscondita inexplorataque adiuto aliorum
interpretum opera et diligentia. 288. Et tamen oblatrarunt canes mei minutula
quaedam et levia ad numeri ostentationem me accumulasse, quasi non omnes quae
ambiguae maxime controversaeque sunt questiones, in quibus principales
digladiantur achademiae, quasi non multa attulerim his ipsis, qui et mea
carpunt et se credunt philosophorum principes, et incognita prorsus et
intentata.
|