10. Iam sum[m]us Pater
architectus Deus hanc quam videmus mundanam domum, divinitatis templum
augustissimum, archanae legibus sapientiae fabrefecerat. 11. Supercelestem
regionem mentibus decorarat; ethereos globos aeternis animis vegetarat;
excrementarias ac feculentas inferioris mundi partes omnigena animalium turba
complerat. 12. Sed, opere consumato,
desiderabat artifex esse aliquem qui tanti operis rationem perpenderet,
pulchritudinem amaret, magnitudinem admiraretur. 13. Idcirco iam rebus omnibus (ut Moses Timeusque
testantur) absolutis, de producendo homine postremo cogitavit. 14. Verum nec
erat in archetipis unde novam sobolem effingeret, nec in thesauris quod novo
filio hereditarium largiretur, nec in subselliis totius orbis, ubi universi
contemplator iste sederet. 15. Iam plena omnia; omnia summis, mediis infimisque
ordinibus fuerant distributa. 16. Sed non erat paternae potestatis in extrema
faetura quasi effeta defecisse; non erat sapientiae, consilii inopia in re
necessaria fluctuasse; non erat benefici amoris, ut qui in aliis esset divinam
liberalitatem laudaturus in se illam damnare cogeretur.
|