54. Sed qua ratione, aut quid
tandem agentes? 55. Videamus quid illi agant, quam vivant vitam. 56. Eam si et
nos vixerimus (possumus enim) illorum sortem iam equaverimus. 57. Ardet Saraph
charitatis igne; fulget Cherub intelligentiae splendore; stat Thronus iudicii
firmitate. 58. Igitur si actuosae ad[d]icti vitae
inferiorum curam recto examine susceperimus, Thronorum stata soliditate
firmabimur. 59. Si ab actionibus feriati, in
opificio opificem, in opifice opificium meditantes, in contemplandi ocio
negociabimur, luce Cherubica undique corruscabimus. 60. Si
charitate ipsum opificem solum ardebimus, illius igne, qui edax est, in
Saraphicam effigiem repente flammabimur. 61. Super Throno, idest iusto
iudice, sedet Deus iudex seculorum. 62. Super Cherub, idest contemplatore,
volat atque eum quasi incubando fovet. 63. Spiritus enim Domini fertur super
aquas, has, inquam quae super caelos sunt, quae apud Iob Dominum laudant
antelucanis hymnis. 64. Qui Saraph,
idest amator est, in Deo est, et Deus in eo, immo et Deus et ipse unum sunt. 65.
Magna Thronorum potestas, quam iudicando; summa Saraphinorum sublimitas, quam
amando assequimur.
|