66. Sed quonam pacto vel iudicare quisquam vel amare
potest incognita? 67. Amavit
Moses Deum quem vidit, et administravit iudex in populo quae vidit prius
contemplator in monte. 68. Ergo medius Cherub sua luce et Saraphico igni nos
praeparat et ad Thronorum iudicium pariter illuminat. 69. Hic est nodus
primarum mentium, ordo Palladicus, philosophiae contemplativae preses; hic
nobis et emulandus primo et ambiendus, atque adeo comprehendendus est, unde et
ad amoris rapiamur fastigia et ad munera actionum bene instructi paratique
descendamus. 70. At vero operae precium, si ad
exemplar vitae Cherubicae vita nostra formanda est, quae illa et qualis sit,
quae actiones, quae illorum opera, pre oculis et in numerato habere. 71. Quod cum nobis per nos, qui caro sumus et quae humi sunt sapimus,
consequi non liceat, adeamus antiquos patres, qui de his rebus utpote sibi
domesticis et cognatis locupletissimam nobis et certam fidem facere possunt.
72. Consulamus Paulum apostolum vas electionis, quid ipse cum ad tertium sublimatus est caelum, agentes Cherubinorum
exercitus viderit. 73. Respondebit utique Dyonisio interprete: purgari illos,
tum illuminari, postremo perfici.
|