79. Quod si hoc idem nobis angelicam /133v/
affectantibus vitam factitandum est, queso, quis Domini scalas vel sordidato
pede, vel male mundis manibus attinget? 80. Impuro, ut habent mysteria, purum
attingere nephas. 81. Sed qui hi pedes? 82. Quae manus? 83. Profecto
pes animae illa est portio despicatissima, qua ipsa materiae tanquam terrae
solo innititur, altrix inquam potestas et cibaria, fomes libidinis et
voluptariae mollitudinis magistra. 84. Manus animae cur irascentiam non
dixerimus, quae appetentiae propugnatrix pro ea decertat et sub pulvere ac sole
predatrix rapit, quae illa sub umbra dormitans helluetur? 85. Has manus, hos
pedes, idest totam sensualem partem in qua sedet corporis illecebra quae animam
obtorto (ut aiunt) detinet collo, ne a scalis tamquam
prophani pollutique reiciamur, morali philosophia quasi vivo flumine abluamus.
86. At nec satis hoc erit, si per Iacob scalam
discursantibus angelis comites esse volumus, nisi et a gradu in gradum rite
promoveri, et a scalarum tramite deorbitare nusquam, et reciprocos obire
excursus bene apti prius instructique fuerimus. 87. Quod cum per artem
sermocinalem sive rationariam erimus consequuti, iam Cherubico spiritu animati,
per scalarum, idest naturae gradus philosophantes, a centro ad
centrum omnia pervadentes, nunc unum quasi Osyrim in multitudinem vi titanica
discerpentes descendemus, nunc multitudinem quasi Osyridis membra in unum vi
Phebea colligentes ascendemus, donec in sinu Patris qui super scalas est tandem
quiescentes, theologica foelicitate consumabimur.
|