100. Tam blande vocati, tam benigniter invitati, alatis pedibus quasi
terrestres Mercurii, in beatissimae amplexus matris evolantes, optata pace
perfruemur: pace sanctissima, individua copula, unianimi amicitia, qua omnes
animi in una mente, quae est super omnem mentem, non concordent adeo, sed
ineffabili quodammodo unum penitus evadant. 101. Haec est
illa amicitia quam totius philosophiae finem esse Pythagorici dicunt, haec illa
pax quam facit Deus in excelsis suis, quam angeli in terram descendentes
annuntiarunt hominibus bonae voluntatis, ut per eam ipsi homines ascendentes in
caelum angeli fierent. 102. Hanc pacem amicis, hanc nostro
optemus seculo, optemus unicuique domui quam ingredimur, optemus animae
nostrae, ut per eam ipsa Dei domus fiat; ut, postquam per moralem et
dyalecticam suas sordes excusserit, multiplici philosophia quasi aulico
apparatu se exornarit, portarum fastigia theologicis sertis coronarit,
descendat Rex gloriae et cum Patre veniens mansionem faciat apud eam. 103. Quo
tanto hospite si se dignam praestiterit, qua est
illius immensa clementia, deaurato vestitu quasi toga nuptiali multiplici
scientiarum circumdata varietate, speciosum hospitem, non ut hospitem iam, sed
ut sponsum excipiet, a quo ne unquam dissolvatur dissolvi cupiet a populo suo
et domum patris sui, immo se ipsam oblita, in se ipsa cupiet mori ut vivat in
sponso, in cuius conspectu preciosa profecto mors sanctorum eius, mors, inquam,
illa, si dici mors debet plenitudo vitae cuius meditationem esse studium
philosophiae dixerunt sapientes.
|