109. Verum enimvero, nec Mosayca tantum aut Christiana
mysteria, sed priscorum quoque theologia harum, de quibus disputaturus accessi,
liberalium artium et emolumenta nobis et dignitatem ostendit. 110. Quid
enim aliud sibi volunt in Graecorum archanis observati initiatorum gradus,
quibus primo per illas quas diximus quasi februales artes, moralem et
dialeticam, purificatis, contingebat mysteriorum susceptio? 111. Quae quid
aliud esse potest quam secretioris per philosophiam naturae interpretatio? 112.
Tum demum ita dispositis illa adveniebat epopteia,
idest rerum divinarum per theologiae lumen inspectio. 113. Quis talibus
sacris initiari non appetat? 114. Quis humana /134v/ omnia posthabens, fortunae
contemnens bona, corporis negligens, deorum conviva adhuc degens in terris
fieri non cupiat, et aeternitatis nectare madidus mortale animal immortalitatis
munere donari? 115. Quis non Socraticis illis furoribus, a Platone in Fedro
decantatis, sic afflari non velit ut alarum pedumque remigio hinc, idest ex
mundo, qui est positus in maligno, propere aufugiens, ad
caelestem Hierusalem concitatissimo cursu feratur? 116. Agemur, Patres, agemur Socraticis furoribus,
qui extra mentem ita nos ponant, ut mentem nostram et nos ponant in Deo. 117. Agemur
ab illis utique, si quid est in nobis ipsi prius egerimus; nam si et per
moralem affectuum vires ita per debitas competentias ad modulos fuerint
intentae, ut immota invicem consonent concinentia, et per dyalecticam ratio ad
numerum se progrediendo moverit, Musarum perciti furore celestem armoniam
intimis auribus combibemus. 118. Tum Musarum dux Bacchus in suis mysteriis,
idest visibilius naturae signis invisibilia Dei philosophantibus nobis
ostendens, inebriabit nos ab ubertate domus Dei, in qua tota si uti Moses
erimus fideles, accedens sacratissima theologia duplici furore nos animabit. 119.
Nam in illius eminentissimam sublimati speculam, inde et quae sunt, quae erunt
quaeque fuerint insectili metientes evo, et primevam pulchritudinem
suspicientes, illorum Phebei vates, huius alati erimus amatores et ineffabili
demum charitate, quasi aestro perciti, quasi Saraphini ardentes extra nos
positi, numine pleni, iam non ipsi nos, sed ille erimus ipse qui fecit nos.
|