120. Sacra Apollinis nomina, si
quis eorum significantias et latitantia perscrutetur misteria, satis ostendunt
esse Deum illum non minus philosophum quam vatem. 121. Quod cum Ammonius satis
sit exequutus, non est cur ego nunc aliter pertractem; sed subeant animum,
Patres, tria Delphica precepta oppido his necessaria, qui non ficti sed veri
Apollinis, qui illuminat omnem animam venientem in hunc mundum, sacrosanctum et
augustissimum templum ingressuri sunt; videbitis nihil aliud illa nos admonere,
quam ut tripartitam hanc, de qua est presens disputatio, philosophiam totis
viribus amplectamur. 122. Illud enim meden agan, idest nequid nimis,
virtutum omnium normam et regulam per mediocritatis rationem, de qua moralis
agit, recte praescribit. 123. Tum illud gnothi seauton, idest cognosce
te ipsum, ad totius naturae nos cognitionem, cuius et interstitium et quasi
cynnus natura est hominis, excitat et inhortatur. 124. Qui enim se cognoscit, in se omnia cognoscit, ut Zoroaster prius,
deinde Plato in Alcibiade scripserunt. 125. Postremo
hac cognitione per naturalem philosophiam illuminati iam Deo proximi, ei,
idest es dicentes, theologica salutatione verum Apollinem familiariter
proindeque foeliciter appellabimus.
|