126. Consulamus et Pythagoram sapientissimum, ob id
praecipue sapientem, quod sapientis se dignum nomine nunquam existimavit.
127. Precipiet primo ne super modium sedeamus, idest
rationalem partem, qua anima omnia metitur, iudicat et examinat, ociosa desidia
ne remitentes amittamus, sed dyaletica exercitatione ac regula et dirigamus
assidue et excitemus. 128. Tum
cavenda in primis duo nobis significabit ne, aut adversus solem emingamus, aut
inter sacrificandum ungues resecemus. 129. Sed postquam per moralem et
superfluentium voluptatum fluxas eminxerimus appetentias, et unguium
presegmina, quasi acutas irae prominentias et animorum aculeos resecuerimus,
tum demum sacris, idest de quibus mentionem fecimus Bacchi mysteriis,
interesse, et cuius pater ac dux merito sol dicitur nostrae
contempla/135r/tioni vacare incipiamus. 130. Postremo ut gallum nutriamus nos
admonebit, idest ut divinam animae nostrae partem divinarum rerum cognitione
quasi solido cibo et caelesti ambrosia pascamus. 131. Hic est gallus cuius
aspectum leo, idest omnis terrena potestas formidat et reveretur. 132.
Hic ille gallus, cui datam esse intelligentiam apud Iob legimus. 133. Hoc gallo
canente aberrans homo resipiscit. 134. Hic gallus in matutino crepusculo,
matutinis astris Deum laudantibus, quotidie commodulatur. 135. Hunc gallum
moriens Socrates, cum divinitatem animi sui divinitati maioris mundi
copulaturum se speraret, Sculapio, idest animarum medico, iam extra omne morbi
discrimen positus, debere se dixit.
|