136. Recenseamus et Chaldeorum monumenta, videbimus (si illis creditur) per
easdem artes patere viam mortalibus ad felicitatem. 137. Scribunt
interpretes Chaldei verbum fuisse Zoroastris alatam esse animam, cumque alae
exciderent ferri illam praeceps in corpus, tum illis subcrescentibus ad superos revolare. 138. Percunctantibus eum discipulis quo pacto alis bene plumantibus
volucres animos sortirentur: «Irrigetis, dixit, alas aquis vitae». 139. Iterum
sciscitantibus unde has aquas peterent, sic per parabolam (qui erat hominis
mos) illis respondit: «Quatuor amnibus paradisus Dei abluitur et irrigatur. 140.
Indidem vobis salutares aquas hauriatis. 141. Nomen ei qui ab aquilone Pischon,
quod rectum denotat, ei qui ab occasu Gichon, quod expiationem
significat, ei qui ab ortu Chiddekel, quod lumen sonat, ei qui a meridie
Perath, quod nos pietatem interpretari possumus». 142. Advertite animum
et diligenter considerate, Patres, quid haec sibi velint Zoroastris dogmata:
profecto nihil aliud nisi ut morali scientia, quasi undis Hibericis, oculorum
sordes expiemus; dialetica, quasi boreali amussi, illorum aciem lineemus ad
rectum. 143. Tum in naturali contemplatione debile adhuc veritatis lumen, quasi
nascentis solis incunabula, pati assuescamus, ut tandem per theologicam
pietatem et sacratissimum Dei cultum, quasi caelestes aquilae, meridiantis
solis fulgidissimum iubar fortiter perferamus. 144. Hae illae forsan et a
Davide decantatae primum, et ab Augustino explicatae latius, matutinae,
meridianae et vespertinae cognitiones. 145. Haec est illa lux meridialis, quae
Saraphinos ad lineam inflammat et Cherubinos pariter illuminat. 146. Haec illa
regio, quam versus semper antiquus pater Abraam proficiscebatur. 147. Hic ille
locus, ubi immundis spiritibus locum non esse et Cabalistarum et Maurorum
dogmata tradiderunt. 148. Et si secretiorum aliquid misteriorum fas est vel sub
enigmate in publicum proferre, postquam et repens e caelo casus nostri hominis
caput vertigine damnavit et iuxta Hieremiam, ingressa per fenestras mors iecur
pectusque male affecit, Raphaelem coelestem medicum advocemus, qui nos morali
et dialetica uti pharmacis salutaribus liberet. 149. Tum ad valitudinem bonam
restitutos, iam Dei robur Gabriel inhabitabit, qui nos per naturae ducens
miracula, ubique Dei virtutem potestatemque indicans, tandem sacerdoti summo
Michaeli nos tradet qui, sub stipendiis philosophiae emeritos, theologiae
sacerdotio quasi corona preciosi lapidis insignet.
|