150. Haec sunt, Patres colendissimi,
quae me ad philosophiae studium non animarunt modo sed compulerunt. 151. Quae
dicturus certe non eram, nisi his responderem qui philosophiae studium in
pricipibus praesertim viris, aut his omnino qui mediocri fortuna
vivunt, damnare solent. 152. Est enim iam hoc totum philosophari (quae est nostrae etatis infoelicitas) in contemptum potius et
contumeliam, quam in honorem et gloriam. 153. Ita invasit fere omnium mentes exitialis haec et monstrosa persuasio,
aut nihil aut paucis philosophandum. 154. Quasi rerum causas, naturae vias,
universi rationem,/135v/Dei consilia, caelorum, terraeque mysteria, pre oculis,
pre manibus exploratissima habere nihil sit prorsus, nisi vel gratiam inde
aucupari aliquam, vel lucrum sibi quis comparare possit. 155. Quin eo deventum
est ut iam (proh dolor!) non existimentur sapientes nisi qui mercennarium
faciunt studium sapientiae, ut sit videre pudicam Palladem, deorum munere inter
homines diversantem, eiici, explodi, exsibilari, non habere qui amet, qui
faveat, nisi ipsa, quasi prostans et praefloratae virginitatis accepta
mercedula, male paratum aes in amatoris arculam referat.
|