156. Quae omnia ego non sine
summo dolore et indignatione in huius temporis, non principes, sed philosophos
dico, qui ideo non esse philosophandum et credunt et praedicant, quod
philosophis nulla merces, nulla sint praemia constituta, quasi non ostendant
ipsi, hoc uno nomine, se non esse philosophos. 157. Quod
cum tota eorum vita sit vel in questu, vel in ambitione posita, ipsam per se
veritatis cognitionem non amplectuntur. 158. Dabo hoc mihi, et me ipsum
hac ex parte laudare nihil erubescam, me numquam alia de causa philosophatum
nisi ut philosopharer, nec ex studiis meis, ex meis lucubrationibus, mercedem
ullam aut fructum vel sperasse alium vel quesiisse, quam animi cultum et a me
semper plurimum desideratae veritatis cognitionem. 159. Cuius ita cupidus
semper et amantissimus fui ut, relicta omni privatarum et publicarum rerum
cura, contemplandi ocio totum me tradiderim; a quo nullae invidiorum
obtrectationes, nulla hostium sapientiae maledicta, vel potuerunt ante hac, vel
in posterum me deterrere poterunt. 160. Docuit me ipsa
philosophia a propria potius conscientia quam ab externis pendere iuditiis,
cogitareque semper, non tam ne male audiam, quam ne quid male vel dicam ipse
vel agam.
|