161. Equidem non eram nescius, Patres colendissimi, futuram hanc ipsam meam
disputationem quam vobis omnibus qui bonis artibus favetis et augustissima
vestra praesentia illam honestare voluistis, gratam atque iocundam, tam multis
aliis gravem atque molestam; et scio non deesse qui inceptum meum et damnarint
ante hac et in praesentia multis nominibus damnent. 162. Ita consueverunt non
pauciores, ne dicam plures, habere oblatratores quae
bene sancteque aguntur ad virtutem, quam quae inique et perperam ad vitium.
163. Sunt autem qui totum hoc disputandi genus et hanc de litteris publice
disceptandi institutionem non approbent, ad pompam
potius ingenii et doctrinae, ostentationem quam ad comparandam eruditionem esse
illam asseverantes. 164. Sunt qui hoc quidem exercitationis
genus non improbent, sed in me nullo modo probent, quod ego hac aetate, quartum
scilicet et vigesimum modo natus annum, de sublimibus Christianae
theologiae mysteriis, de altissimis philosophiae locis, de incognitis
disciplinis, in celebratissima urbe, in amplissimo doctissimorum hominum
consessu, in apostolico senatu, disputationem proponere sim ausus. 165. Alii, hoc mihi dantes quod disputem, id dare nolunt quod de
nongentis disputem questionibus, tam superfluo et ambitiose quam supra vires id
factum calumniantes. 166. Horum ego obiectamentis et manus illico
dedissem, si ita quam profiteor philosophia me
edocuisset et nunc, illa ita me docente, non responderem, si rixandi iurgandique
proposito constitutam hanc inter nos disceptationem crederem. 167. Quare, obtrectandi omne lacessendique propositum, et quem scribit
Plato a divino semper abesse choro, a nostris quoque mentibus facessat livor,
et an disputandum a me, an de tot etiam questionibus, amice incognoscamus.
|