168. Primum quidem ad eos, qui hunc publice disputandi morem calumniantur,
multa non sum dicturus, quando haec culpa, si culpa
censetur, non solum vobis omnibus, doctores exce[l]lentissimi, qui sepius hoc
munere, non sine summa et laude et gloria, functi/136r/ estis, sed Platoni, sed
Aristoteli, sed probatissimis omnium etatum philosophis mecum est communis.
169. Quibus erat certissimum nihil ad consequendam
quam querebant veritatis cognitionem sibi esse, potius quam ut essent in
disputandi exercitatione frequentissimi. 170. Sicut enim per
gymnasticam corporis vires firmiores fiunt, ita dubio procul, in hac quasi
litteraria palestra, animi vires et fortiores longe et vegetiores
evadunt. 171. Nec crediderim ego aut poetas aliud per decantata Palladis arma, aut Hebreos, cum barzel, ferrum, sapientum symbolum
esse dicunt, significasse nobis quam honestissima hoc genus certamina,
adipiscendae sapientiae oppido quam necessaria. 172. Quo forte fit ut et Caldei
in eius genesi qui philosophus sit futurus, illud desiderent, ut Mars et
Mercurium triquetro aspectu conspiciat, quasi, si hos
congressus, haec bella substuleris, somniculosa et dormitans futura sit omnis
philosophia.
|