Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Picus Mirandulensis
Oratio de hominis dignitate

IntraText CT - Text

  • -28-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-28-

 

173. At vero cum his qui me huic provintiae imparem dicunt, difficilior est mihi ratio defensionis: nam si parem me dixero, forsitan inmodesti et de se nimia sentientis, si imparem fatebor, temerarii et inconsulti notam videor subiturus. 174. Videte quas incidi angustias, quo loco sim constitutus, dum non possum sine culpa de me promittere quod non possum mox sine culpa non praestare. 175. Forte et illud Iob afferre possem spiritum esse, spiritum esse in omnibus, et cum Timotheo audire: «Nemo contemnat adolescientiam tuam». 176. Sed ex mea verius hoc conscientia dixero, nihil esse in nobis magnum vel singulare; studiosum me forte et cupidum bonarum artium non inficiatus, docti tamen nomen mihi nec sumo nec arrogo. 177. Quare et quod tam grande humeris onus imposuerim, non fuit propterea quod mihi conscius nostrae infirmitatis non essem, sed quod sciebam hoc genus pugnis, idest litterariis, esse peculiare quod in eis lucrum est vinci. 178. Quo fit ut imbecillissimus quisque non detrectare modo, sed appetere ultro eas iure possit et debeat. 179. Quandoquidem qui succumbit beneficium a victore accipit, non iniuriam, quippe qui per eum et locupletior domum, idest doctior et ad futuras pugnas redit instructior. 180. Hac spe animatus, ego infirmus miles cum fortissimis omnium strenuisssimisque tam gravem pugnam decernere nihil sum veritus. 181. Quod tamen temere sit factum nec ne, rectius utique de eventu pugnae quam de nostra aetate potest quis iudicare.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License