182. Restat ut tertio loco his respondeam, qui numerosa
propositarum rerum multitudine offenduntur, quasi hoc eorum humeris sederet
onus, et non potius hic mihi soli quantuscumque est labor, esset
exanclandus. 183. Indecens profecto hoc et morosum nimis,
velle alienae industriae modum ponere, et, ut inquit Cicero in ea re quae eo
melior quo maior, mediocritatem desiderare. 184. Omnino tam grandibus
ausis erat necesse me vel succumbere vel satisfacere; si
satisfacerem, non video cur quod in decem praestare questionibus est laudabile,
in nongentis etiam praestitisse culpabile existimetur. 185. Si
succumberem, habebunt ipsi, si me oderunt, unde accusarent, si amant unde
excusent. 186. Quoniam in re tam gravi, tam magna, tenui
ingenio, exiguaque doctrina, adolescentem hominem defecisse, venia potius
dignum erit quam accusatione. 187. Quin et iuxta poetam: «Si deficiunt vires, audacia certe laus erit: in
magnis et voluisse sat est». 188. Quod si nostra aetate multi, Gorgiam
Leontinum imitati, non modo de nongentis sed de omnibus etiam omnium artium
questionibus soliti sunt, non sine laude, proponere disputationem, cur mihi non
liceat, vel sine culpa, de multis quidem, sed tamen certis et determinatis
disputare?
|