198. Atque ut a nostris, ad quos postremo
philosophia pervenit, nunc exordiar, est in Ioanne Scoto vegetum quiddam atque
discussum, in Thoma solidum et equabile, in Egidio tersum et exactum, in
Francisco acre et acutum, in Alberto priscum, amplum et grande, in Henrico, ut
mihi visum est, semper sublime et venerandum. 199. Est apud
Arabes, in Averroe firmum et inconcusum, in Avempace, in Alpharabio grave et
meditatum, in Avicenna divinum atque Platonicum. 200. Est
apud Graecos in universum quidem nitida, in primis et casta philosophia; apud
Simplicium locuplex et copiosa, apud Themistium elegans et compendiaria,
apud Alexandrum constans et docta, apud Theophrastum gravite elaborata, apud
Ammonium enodis et gratiosa. 201. Et si ad Platonicos
te converteris, ut paucos percenseam, in Porphirio rerum copia et multiiuga
religione delectaberis, in Iamblico secretiorem philosophiam et barbarorum
mysteria veneraberis, in Plotino privum quicquam non est quod admireris, qui se
undique prebet admirandum, quem de divinis divine, de humanis longe supra
hominem docta sermonis obliquitate loquentem, sudantes Platonici vix
intelligunt. 202. Pretereo magis novitios, Proculum Asiatica
fertilitate luxuriantem et qui ab eo fluxerunt Hermiam, Damascum, Olympiodorum
et complures alios, in quibus omnibus illud to Theion, idest
divinum peculiare Platonicorum simbolum elucet semper.
|