Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannis Picus Mirandulensis Oratio de hominis dignitate IntraText CT - Text |
|
|
-22-
126. Consulamus et Pythagoram sapientissimum, ob id praecipue sapientem, quod sapientis se dignum nomine nunquam existimavit. 127. Precipiet primo ne super modium sedeamus, idest rationalem partem, qua anima omnia metitur, iudicat et examinat, ociosa desidia ne remitentes amittamus, sed dyaletica exercitatione ac regula et dirigamus assidue et excitemus. 128. Tum cavenda in primis duo nobis significabit ne, aut adversus solem emingamus, aut inter sacrificandum ungues resecemus. 129. Sed postquam per moralem et superfluentium voluptatum fluxas eminxerimus appetentias, et unguium presegmina, quasi acutas irae prominentias et animorum aculeos resecuerimus, tum demum sacris, idest de quibus mentionem fecimus Bacchi mysteriis, interesse, et cuius pater ac dux merito sol dicitur nostrae contempla/135r/tioni vacare incipiamus. 130. Postremo ut gallum nutriamus nos admonebit, idest ut divinam animae nostrae partem divinarum rerum cognitione quasi solido cibo et caelesti ambrosia pascamus. 131. Hic est gallus cuius aspectum leo, idest omnis terrena potestas formidat et reveretur. 132. Hic ille gallus, cui datam esse intelligentiam apud Iob legimus. 133. Hoc gallo canente aberrans homo resipiscit. 134. Hic gallus in matutino crepusculo, matutinis astris Deum laudantibus, quotidie commodulatur. 135. Hunc gallum moriens Socrates, cum divinitatem animi sui divinitati maioris mundi copulaturum se speraret, Sculapio, idest animarum medico, iam extra omne morbi discrimen positus, debere se dixit.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |