Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Picus Mirandulensis
Oratio de hominis dignitate

IntraText CT - Text

  • -24-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-24-

 

150. Haec sunt, Patres colendissimi, quae me ad philosophiae studium non animarunt modo sed compulerunt. 151. Quae dicturus certe non eram, nisi his responderem qui philosophiae studium in pricipibus praesertim viris, aut his omnino qui mediocri fortuna vivunt, damnare solent. 152. Est enim iam hoc totum philosophari (quae est nostrae etatis infoelicitas) in contemptum potius et contumeliam, quam in honorem et gloriam. 153. Ita invasit fere omnium mentes exitialis haec et monstrosa persuasio, aut nihil aut paucis philosophandum. 154. Quasi rerum causas, naturae vias, universi rationem,/135v/Dei consilia, caelorum, terraeque mysteria, pre oculis, pre manibus exploratissima habere nihil sit prorsus, nisi vel gratiam inde aucupari aliquam, vel lucrum sibi quis comparare possit. 155. Quin eo deventum est ut iam (proh dolor!) non existimentur sapientes nisi qui mercennarium faciunt studium sapientiae, ut sit videre pudicam Palladem, deorum munere inter homines diversantem, eiici, explodi, exsibilari, non habere qui amet, qui faveat, nisi ipsa, quasi prostans et praefloratae virginitatis accepta mercedula, male paratum aes in amatoris arculam referat.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License