Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Poggio Bracciolini Facetiae IntraText CT - Text |
|
|
35 - Pulchra Facetia Histrionis Ad Bonifacium Papam
Bonifacius, Pontifex Nonus, natione fuit Neapolitanus ex familia Tomacellorum. Appellantur autem vulgari sermone tomacelli cibus factus ex jecore suillo admodum contrito, atque in modum pili involuto interiore pinguedine porci. Contulit Bonifacius se Perusium secundo sui Pontifacatus anno. Aderant autem secum fratres et affines ex ea domo permulti, qui ad eum, ut fit, confluxerant bonorum ac lucri cupiditate. Ingresso Bonifacio urbem sequebatur turba primorum, inter quos fratres erant, et ceteri ex ea familia. Quidam cupidiores noscendorum hominum, quaerebant, quinam essent qui sequerentur. Dicebat unus, item alter: «Hic est Andreas Tomacellus»; deinde: «Hic Joannes Tomacellus», tum plures deinde Tomacellos nominatim recensendo. Tum quidam facetus: «Hohe! permagnum nempe fuit jecur istud,» inquit, «ex quo tot Tomacelli prodierunt et tam ingentes.» |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |