Homo admodum pecuniosus erat in Piceno in oppido Cingulo. Audivit hoc
Tyrannus loci, atque ad eripiendos nummos animum adjiciens, quaesivit
occasionem criminis, qua illi pecunias auferret; vocato ad
se viro, dixit illum crimine laesae majestatis reum teneri. Cum
nihil contra ejus statum aut dignitatem a se factum contenderet, perstabat
Tyrannus, asserens illum capite esse multandum. Homo inscius, quidnam
tandem egisset, cum postularet: «Hostes,» inquit,
«meos ac rebelles, qui contra me conspirarunt, domi absconditos tenuisti.»
Sensit tandem ille nummis insidias parari. Malens igitur vitae quam pecuniis
parcere: «Verum est,» inquit, «quod ais, mi Domine;
sed destina mecum satellites tuos: ego hostes illos ac rebelles tibi statim
comprehensos dabo.» Missos itaque lictores domum ad arculam in qua pecunia erat
secum duxit, eaque aperta: «Capite hos,» inquit, «e
vestigio. Hi sunt enim non solum Domini, sed mei quoque hostes acerrimi ac
rebelles.» Quibus relatis ad
Tyrannum, homo poenam omnem evasit.
|