Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Poggio Bracciolini
Facetiae

IntraText CT - Text

  • 40 - Ejusdem Minacii Lusoris Responsio
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

40 - Ejusdem Minacii Lusoris Responsio

 

Idem Minacius, cum aliquando nummulos et vestes insuper ad taxillos lusisset (egenus enim erat), flens ad ostium tabernae cujuspiam sedebat. Videns maerentem flentemque amicus: «Quidnam est tibi?» inquit. «NihilMinacius ait. «Curnam ergo, si nihil habes, ploras?» «Hoc solum quod nihil habeoinquit. Admiratus ille: «Quare ergo si nihil habes, plorasait. «Ob hanc ipsam causamrespondit, «quoniam nihil est mihi.» Alter nihil causae esse cur ploraret intelligebat; alter nihil sibi reliquum superesse a ludo plorabat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License