Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Poggio Bracciolini
Facetiae

IntraText CT - Text

  • 43 - De Adolescentula Quae Virum De Parvo Priapo Accusavit
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

43 - De Adolescentula Quae Virum De Parvo Priapo Accusavit

 

Adolescens nobilis et forma insignis duxit uxorem filiam Nerii de Paciis, Equitis Florentini, inter ceteros suae aetatis egregii ac praestantis viri. Post aliquot dies, ut moris est, adolescentula ad patrem revertitur, non alacris, aut jocunda, ut ceterae assolent, sed maesta, ac vultu languido, intuens terram. Advocatam in cubiculo clanculum rogat mater: «Nunquid res sint satis salvae?» «Ut vultisflens juvencula respondit. «Non enim me viro desponsastisait, «sed ei cui virilia desunt: nihil enim aut parum habet ejus partis, propter quam fiunt matrimoniaDolens admodum fortunam filiae, mater rem cum viro communicat. Deinde re, ut fit, inter consanguineos mulieresque quae ad convivium aderant vulgata, maestitia doloreque omnis impletur domus, cum non nuptam, sed suffocatam adolescentulam egregiam forma dicerent. Supervenit postmodum vir, cujus gratia convivium parabatur, et cum omnes vultu maerenti atque afflicto conspiceret, miratus rei novitatem, quidnam novi accidisset rogabat. Nullus erat qui causam doloris auderet fateri: unus tandem liberior ait dixisse puellam, mancum esse illum in virili sexu. Tum juvenis alacer: «Nequaquaminquit, «erit haec causa quae aut vos conturbet, aut convivium disperdat. Cito hoc purgabitur crimen.» Cum in mensa omnes sederent viri pariter ac mulieres, sumptis jam fere cibis, surgens adolescens: «Patresinquit, «sentio me culpari in ea re, cujus vos testes esse an vera sit volo.» Deinde educto formae egregiae Priapo (vestibus enim curtis tunc utebatur), ac supra mensam posito, omnes ad rei novitatem magnitudinemque convertit, et, an culpandus aut rejiciendus esset, quaesivit. Major mulierum pars, ut viris suis talis copia inesset, optabant. Viri permulti se ab illo tali supellectili superari sentiebant, qui omnes in adolescentulam conversi, graviter illius stultitiam increpabant. Tum illa: «Quid objurgatis? aut quid me reprehenditisinquit. «Asellus noster, quem ruri nuper conspexi, bestia est, et adeo» (extenso brachio) «oblongum membrum habet: hic vir meus, qui homo est, non habet ejus medietatemCredidit simplex puella, hominibus longius quam bestiis ejusmodi membrum inesse debere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License