Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Poggio Bracciolini
Facetiae

IntraText CT - Text

  • 47 - Responsio Mulieris Faceta
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

47 - Responsio Mulieris Faceta

 

Interrogata semel a viro mulier, quaenam causa esset, cur, cum in coitu voluptatis ita particeps esset femina sicut et vir, tamen homines citius peterent sequerenturque mulieres quam illae viros? Tum illa: «Summa cum ratione hoc institutum est,» inquit, «ut potius nos requiramur a viris. Constat enim paratas ac promptas nos ad concubitum semper esse, vos autem non: frustra igitur viri peterentur a nobis cum essent imparatiScita facetaque responsio.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License