Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Poggio Bracciolini
Facetiae

IntraText CT - Text

  • 49 - Fabula Francisci Philelphi
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

49 - Fabula Francisci Philelphi

 

Erat sermo inter socios, quae poena esset statuenda in uxores impudicas. Bonifacius Salutatus eam, qua Bononiensis amicus suus minatus est se uxorem suam affecturum, existimabat. Sciscitantibus nobis poenam: «Bononiensisinquit, «vir haud magno existimandus, habuit uxorem satis liberalem, et mihi quandoque obsequentem. Cum accessissem domum aliquando noctu, foris stans, audivi eos acriter collitigantes: increpabat enim vir uxorem, accusans impudicitiam ejus. Illa, ut moris est talium, negando se tuebatur. Tum vir inter clamandum: «Joanna, Joannaait, «ego te neque verberabo, neque percutiam, sed in tantum refutuam, quoad plenam domum filiis reddam, atque ita solam te cum natis relinquam postmodum, et abiboRisimus omnes genus supplicii adeo exquisitum, quo stultus ille ulturum se uxoris flagitia putavit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License