Gregorius XII, antequam Pontifex
crearetur, in Conclavi, et postea quoque, plurima se facturum pollicitus est
pro schismate, quod tunc in Ecclesia vigebat, atque adeo aliquibus diebus in eo
quod promiserat permansit, ut etiam Pontificatui se cessurum, si opus esset,
sponderet. Postmodum vero dulcedine ductus dignitatis, juramenta et
promissiones omnes irritas fecit, nihil servans eorum quae antea pollicebatur.
Hoc aegre ferens Cardinalis Burdigalensis, vir gravis et consilii singularis,
mecum de hisce rebus aliquando loquens: «Hic,» inquit, «nobis effecit, quod
histrio quidam Bononiensibus se asserens volaturum.» Cum reserari mihi fabulam
rogarem: «Histrio fuit nuper Bononiae,» ait, «qui, proposito palam edicto se
volaturum ex turri quadam, quae est versus pontem S. Raphaelis, milliari
amplius extra urbem, praedixit. Congregato ad
diem constitutum omni ferme Bononiensi populo, sole et fame, usque ad occasum
solis, homines ludendo maceravit. Pendebant
omnes animi suspensi ad aspectum turris, volatum hominis exspectantes. Cum ille
interim in turris cacumine ostenderetur, alasque quateret volaturo similis,
seque deorsum projecturum fingeret, erat magna ad haec signa populi acclamatio,
patulo ore turrim aspicientis. Tum histrio, post solis tandem occasum, ne nihil
actum videretur, versis ad eos renibus, culum populo ostentavit. Ita
illusi omnes, inedia, et taedio confecti, in urbem noctu redierunt. Eodem modo
Noster,» inquit, «qui post tot ostentationes, tandem
nobis posteriora ostendendo satisfecit.»
|