Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Poggio Bracciolini Facetiae IntraText CT - Text |
|
|
57 - Responsio Elegans Dantis, Poetae Florentini
Dantes Alligerius, poeta noster Florentinus, aliquamdiu sustentatus est Veronae opibus Canis veteris Principis de la Scala, admodum liberalis. Erat autem et alter penes Canem Florentinus, ignobilis, indoctus, imprudens, nulli rei praeterquam ad jocum risumque aptus, cujus ineptiae, ne dicam facetiae, Canem perpulerant ad se ditandum. Cum illum veluti beluam insulsam, Dantes, vir doctissimus, sapiens ac modestus, ut aequum erat, contemneret: «Quid est» inquit ille, «quod tu, cum habearis sapiens ac doctissimus, tamen pauper es et egenus, ego autem stultus et ignarus divitiis praesto?» Tum Dantes: «Quando ego reperiam dominum,» inquit, «mei similem et meis moribus conformem, sicuti tu tuis, et ipse similiter me ditabat.» Gravis sapiensque responsio! Semper enim domini eorum consuetudine qui sibi sunt similes delectantur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |