Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Poggio Bracciolini
Facetiae

IntraText CT - Text

  • 59 - De Muliere Obstinata Quae Virum Pediculosum Vocavit
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

59 - De Muliere Obstinata Quae Virum Pediculosum Vocavit

 

Colloquebantur aliquando de pertinacia mulierum, quae ita quandoque perstant animo indurato, ut se mori malint quam cedere ex sententia. Tum unus: «Mulier quaedam e nostris,» inquit, «admodum viro contraria, semper verbis ejus objurgando refragabatur, perstans in eo quod coeperat, ita ut superior esse vellet. Habita semel cum viro gravi altercatione, maritum pediculosum vocavit. Ille, ut verbum id retractaret, uxorem verberibus contendebat, pugnis caedens ac calcibus. Quo magis caedebatur, eo plus illa pediculosum appellabat. Vir tandem verberando lassus, ut uxoris pertinaciam superaret, per funem in aquae puteum demisit, suffocaturum se dicens, nisi verbis ejusmodi abstineret. Instantius perseverabat, etiam in aqua mentum usque constituta, verbum illud continuans. Tum vir, ne amplius loqui posset, in puteum demersit, tentans si eam mortis periculo a verborum pertinacia posset avertere. At illa, loquendi facultate adempta, etiam dum suffocaretur, quod loqui nequibat, digitis exprimebat; nam manibus super caput erectis, atque ungulis utriusque pollicis conjunctis, saltem quod potuit gestu, viro pediculos objiciebat. Unguibus enim eorum digitorum pediculi a feminis occidi consueverunt




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License