Erat in oppido nostro Terrae Novae vir nomine Guilhelmus,
faber lignarius, Priapea supellectile satis copiosus. Divulgaverat hoc
uxor inter vicinas. Ea mortua, duxit aliam uxorem juvenculam simplicem,
Antoniam nomine, quae desponsata praesenserat ex vicinis ingens viri telum. Qua
ergo nocte primo cum viro concubuit, tremebunda
nolebat haerere viro, neque coitum pati. Sensit vir tandem quid timeret adolescentula, consolatusque illam, verum
esse quod audierat, ait, sed duas se mentulas habere, parvam ac majorem
quamdam. «Ne te ergo offendam,» ait, «utar hac nocte parva, quae tibi minime
nocebit; postea majori, si tibi videbitur.» Consentiens puella obsecuta est
viro, absque clamore aut nocumento aliquo. Post mensem vero facta liberior
atque audentior, cum noctu viro suo blandiretur: «Mi vir,» inquit, «si libet,
majore jam illo socio utaris.» Risit vir, cum semiasellus in ea re videretur,
bonum uxoris appetitum: hoc postea narrantem audivi in aliorum coetu.
|