Perusini habentur viri faceti ac perurbani. Rogavit maritum uxor, Petrucia
nomine, ad diem festum postridie profectura, ut sibi
calceos novos emeret. Annuit vir ejus, et simul jussit,
antequam domo abiret, mane gallinam in prandium coqui. Uxor, cum cibum
parasset, ostium egressa, conspectoque simul quem summe adamabat juvene, domum
regreditur, dato signo, ut se intus, cum vir abesset sequeretur; et, ne longior mora esset, ascensis scalis se ad terram
prostravit, ita ut ex ostio posset conspici. Superimposito autem juvene, clunes
ejus cruribus ac pedibus amplexa, concupito operi intendebat. Vir interim existimans uxorem ad
festivitatem jam profectam, et simul tardius
redituram, socium rogavit ad prandium, dicens uxorem prandio esse fallendam.
Cum domum pergerent, vir prius ingreditur, visaque apud scalas uxore supra
juvenem pedes commovente: «Ohe! Petrucia,» inquit,
«per culum asini!» ut mos est illis jurandi) «si hoc modo ambulaveris, nunquam
istos calceos consumes.»
|