Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Poggio Bracciolini
Facetiae

IntraText CT - Text

  • 69 - De Rustico Qui Anserem Venalem Deferebat
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

69 - De Rustico Qui Anserem Venalem Deferebat

 

Rusticum adolescentem, qui Florentiae anserem deferebat venalem, conspicata mulier, quae sibi faceta videbatur, ridendi hominis gratia rogavit, quanti anserem faceret. At ille: «Quod facillimeinquit, «persolvas.» «Quid est?» inquit mulier. «Unicoait ille, «coitu.» «Jocarisrespondit mulier, «sed domum ingredere, et de pretio conveniemusIngressus domum, cum perstaret in sententia, mulier pretio annuit. Verum cum superiores partes egisset, petito ansere, rusticus se negat daturum; non enim se mulierem subagitasse, sed se ab ea compressum dixit. Igitur, redintegrata pugna, munere sessoris fungitur adolescens. Iterum ex conventu mulier cum anserem postulasset, renuit adolescens, pari ratione se cum illa esse asserens; non enim se pretium accepisse, sed repulisse injuriam illatam; nam se prius a muliere subactum. Cum longior progrederetur contentio, superveniens vir sciscitatur, quaenam haec sit controversia: «Cupiebaminquit uxor, «tibi cenam opiparam parare, nisi hic maledictus impediret: convenerat enim mecum in viginti solidis; nunc, postquam introiit domum, mutata est sententia, duos amplius requirit.» «Eiainquit vir, «tam parva res impedit cenam nostram! Accipeinquit, «quodlibet.» Ita rusticus pretium abstulit et concubitum uxoris.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License