Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Poggio Bracciolini
Facetiae

IntraText CT - Text

  • 1 - Fabula Prima Cujusdam Cajetani Pauperis Naucleri
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

1 - Fabula Prima Cujusdam Cajetani Pauperis Naucleri

 

Cajetani, qui plebei sunt, ut plurimum navigio victum quaerunt. Nauclerus ex eis admodum pauper, cum ad varia loca lucri causa, relicta domi uxore juvencula, et tenui supellectile, navigasset, post quintum ferme annum rediit. E navi e vestigio ad visendam uxorem (quae interim viri reditum desperans cum alio convenerat), domum proficiscitur. Ingressus, cum eam majori ex parte instauratam in meliusque auctam vidisset, admiratus, uxorem quaesivit quo modo domuncula, antea informis, esset perpolita. Respondit statim mulier, sibi in ea re ejus, qui omnibus fert opem, Dei gratiam affuisse: -- «Benedicaturinquit vir, «Deus, pro tanto hoc beneficio erga nos suo!» Videns insuper cubile, lectumque ornatiorem, reliquamque supellectilem mundam ultra quam ferret uxoris condicio, cum percontatus esset, unde illa quoque provenissent, et Dei indulgentiam illa sibi subministrasse asseveravit: gratias iterum vir Deo egit, qui tam liberalis in se fuisset. Eodem modo, et aliis quibusdam, quae nova domi et insueta videbantur, conspectis, cum largioris Dei munificentiam affuisse diceret, virque ipse tam profusam erga se Dei gratiam admiraretur, supervenit scitulus puer triennio major, blandiens (ut mos est puerorum) matri. Conspicanti hunc marito sciscitantique quisnam puer esset, suum etiam uxor respondit. Stupenti, quaerentique viro, unde se absente puer provenisset, Dei quoque in eo acquirendo sibi astitisse gratiam mulier affirmavit. Tunc vir indignatus divinam gratiam etiam in procreandis filiis sibi adeo exuberasse: «Multas jaminquit, «gratias Deo habeo agoque, qui tot cogitationes suscepit de rebus meisVisum est homini, Deum nimium curiosum fuisse, qui etiam de comparandis, se absente, liberis cogitarit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License