Pastor ovium, ex ea Regni Neapolitani ora quae olim
latrociniis operam dabat, semel Confessorem adiit, sua peccata dicturus.
Cum ad sacerdotis genua procubuisset: «Parce mihi,» inquit ille lacrimans, «Pater mi, quoniam graviter
deliqui.» Cum juberet dicere quid esset, atque ille saepius
id verbum iterasset, tanquam qui nefarium admisisset scelus, tandem hortatu
sacerdotis ait, se cum caseum faceret jejunii tempore, ex pressura
lactis guttas quasdam quas non spuisset in os desiliisse. Tum
sacerdos, qui mores illius patriae nostrae, subridens, cum dixisset graviter
illum deliquisse, qui Quadragesimam non servasset, quaesivit numquid
aliis obnoxius esset peccatis. Abnuente pastore, rogavit, num cum aliis pastoribus
quemquam peregrinum, ut mos est illius regionis, transeuntem spoliasset aut
peremisset: «Saepius,» inquit, «utraque in re cum
reliquis sum versatus; sed istud,» ait, «apud nos est ita consuetum, ut nulla
conscientia fiat.» Cum utrumque grave facinus Confessor
asseveraret, ille ut rem levem latrocinia et hominum caedem, quae apud eos usu
probarentur, existimans, solius lactis veniam petebat. Res pessima consuetudo peccandi, quae etiam illa errata levia
reddit, quae sunt gravissima.
|