Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Poggio Bracciolini
Facetiae

IntraText CT - Text

  • 74 - De Adolescente Perusino
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

74 - De Adolescente Perusino

 

Hispinam quoque Perusinum, adolescentem nobilem atque admodum dissolutum, cum opprobrio ceteris ex ea familia esset, ad se vocavit semel Simon Caeculus, cognatus ejus, senex magnae auctoritatis atque admodum prudens: et cum rationibus multis adolescentem ad meliorem vitam hortatus esset, detestans vitia, virtutes vero collaudans, postquam tandem peroravit: «Simoninquit ille, «composite atque ornate admodum, sicuti virum eloquentem decet, fecisti verba: verum centies jam pulchriores orationes in hanc sententiam audivi, et tamen nihil eorum quae dicebantur unquam facere voluiNihil amplius superior exemplo quam hic verbis profuit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License