Erat sermo aliquando in coetu
doctorum virorum reprehendentium inanem eorum curam, qui multum studii
operaeque in quaerendis emendisque pretiosis lapidibus ponunt. Hic quidam:
«Recte,» inquit, «Redolphus ex Camerino Ducis Andegavensis, cum ad Regnum
Neapolitanum proficisceretur, stultitiam monstravit. Cum enim Redolphus ad eum
visendum in castra venisset, ostendit ei Dux pretiosam admodum supellectilem, interque
cetera margaritas, saphiros, carbunculos, et ceteros lapides, magno qui in
pretio habentur. His conspectis, quaesivit Redolphus quanto lapides illi
existimarentur et quid utilitatis afferrent. Magnum quid aestimari Dux
respondit, sed nihil afferre lucri. Tum Redolphus «Ostendam tibi,» inquit,
«duos lapides decem florenorum, qui mihi annuatim ducentos reddunt,» ac deinde
cum Ducem haec admirantem ad molendinum quod ipse construi fecerat duxisset,
duos molares lapides ei ostendit, dicens illos esse, qui suorum pretiosorum
utilitatem virtutemque superarent.
|