Duae Romanae mulieres, quas novi, diversa aetate et forma,
iverunt domum Curialis cujusdam e nostris, voluptatis ac praemii causa.
Is cum pulchriorem bis cognovisset, alteram semel tamen attigit; tum, ne se spretam putaret, tum ut iterum rediret cum socia.
Abeuntibus telam lineam dono dedit, non discernens quanta esset futura cuique
portio. In divisione, clancula contentio orta est inter
feminas, altera duas partes, secundum opus exactum, altera medietatem secundum
personas postulante. Diversae utrinque variaeque
rationes afferebantur, cum una majorem se laborem perpessam esse, reliqua parem
fuisse contenderet. Ex verbis ad verbera
devenerunt, ac unguium capillorumque certamen. Primo vicini, inde etiam mariti
concurrunt, dissidii causam ignorantes, utraque sibi verborum contumeliam
illatam asserente. Viris suae
cujusque uxoris causam tuentibus, mulierum pugna ad viros descendit: vectibus
ac lapidibus acta res est, donec concurrentium interventus proelium diremit.
Viri, dissensionis causam ignorantes, inimicitiam servant reclusi in caveis,
more Romano. Pannus est apud quemdam ob rem indiscussam nondum divisus, sed
occulte a mulieribus de dividendo agitur. Quaeritur a doctoribus quid sit
juris.
|