Esuriens quondam Vulpes, ad
decipiendas gallinas, quae, Gallo duce, arborem excelsiorem quo sibi aditus non
erat, ascenderant, ad Gallum blande accessit, quem comiter cum salutasset:
«Quid in excelso agis?» inquit. «Numquid non audisti nova haec recentia tam
salutaria nobis?» «Nequaquam,» Gallus cum respondisset, «atque praenuntia,» --
«Huc accessi,» ait, «ad communicandum tecum alacritatem. Animalium omnium
concilium celebratum est, in quo pacem perpetuam omnium animantium inter se
firmarunt, ita ut, omni sublato timore, nulli ab altero insidiae aut injuriae
fieri amplius queant, sed pace et concordia omnes fruantur. Licet abire
unicuique, vel soli, quo velit, secure. Descendite igitur, et hunc festum
agamus diem.» Agnita Vulpis fallacia Gallus: «Bonum,» inquit, «affers nuntium
et mihi gratum,» et simul collum altius protendens, prospecturoque longius et
admiranti similis, in pedes se erexit. «Tu quidnam aspicis?» Vulpes cum
dixisset, -- «Duos,» inquit, «magno cursu, ore patulo adventantes canes.» Tum
tremebunda Vulpes: «Valete,» inquit, «mihi fuga expedit, antequam illi
adveniant,» et simul coepit abire. Hic Gallus: «Quonam fugis, aut quid times?»
ait, «siquidem pace constituta, nihil est timendum.» «Dubito,» inquit Vulpes,
«an canes isti audierunt decretum pacis.» Hoc pacto, dolo illusus est dolus.
|