Fuit nuper Florentiae homo
confidens ac temerarius, nulli arti deditus. Is cum legisset apud Medicum
quemdam nomen et virtutem certarum pillularum, quae ad varios morbos conferre
dicebantur, existimavit homo ridiculus se iis solis pillulis de facili Medicum
evasurum. Confecto earum magno numero, urbem egressus
coepit vagari per oppida et villas, Medicinae artem professus. Ad omnem autem aegritudinem has pillulas accommodabat, earumque
cura aliqui casu valetudinem recuperarunt. Cum hujus fama percrevisset
stulti apud stultos, unus qui asinum suum amiserat, rogavit hominem, numquid
remedium ad recipiendum asinum haberet. Assensit ille,
et ei sex pillulas deglutiendas dedit. Quibus sumptis abiens, postero die cum
asinum quaereret, ac cogentibus pillulis de via discessisset, laxandi ventris
gratia, in arundinetum forte divertit; ibi reperto asino pascente, Medici
scientiam et pillulas ad caelum laudibus extulit. Ad hunc postmodum, veluti alterum Aesculapium, magnus fiebat
rusticorum concursus, qui audierant Medici medelas etiam ad recipiendos asinos
accommodatas.
|