Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Poggio Bracciolini
Facetiae

IntraText CT - Text

  • 89 - De Medico
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

89 - De Medico

 

Cum cenarent mecum contribuli nonnulli, homines ad facetias prompti, multa ridenda inter cenandum dicebantur, inter quae unus subridens: «Cechinusinquit, «Medicus Aretinus, accersitus ad curandum quamdam formosam adolescentulam, quae psallendo contorserat genu; in componendo cum et tibiam feminae et coxam peralbam ac mollem aliquamdiu tractasset, erecta est mentula majorem in modum, ita ut subligaculo contineri nequiret. Tum suspirans cum assurrexisset, atque illa quid pro ea cura sibi dari vellet, quaesisset, nihil sibi deberi respondit. Quaesita causa: «Pares enim in opereinquit, «sumus; ego enim tibi membrum contortum direxi, tu item mihi aliud erexisti




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License