Sic alter ex Senatoribus meis,
Rolletus nomine, patria Rothomagensis, se haud dissimile miraculum vidisse ex
contemptu Sanctorum Dei affirmavit. Esse ait juxta castellum civitatis
parochiam quamdam dicatam Beato Gothardo; cujus solemnis cum adesset dies,
parochiani omnes ingens de more festum cum processione et pompa agebant.
Adolescentula vero alterius parochiae, cum illos derideret, nomenque Sancti
sperneret et eorum caerimonias, se in ejus contemptum filaturum dixit, ac
deinceps colum sumpsit et fusum. Haec autem subito cum manibus et digitis magno
cum dolore haesissent, ita ut avelli nequirent, adolescentula vero muta esse
facta, nutu (nam voce non poterat) dolorem et causam significabat, et tandem
accurrente hominum multitudine ductam ad altare Sancti quem contempserat, atque
ibi voto suscepto et restitutam vocem, et colum fusumque e manibus cecidisse. Haec in sua parochia accidisse dixit, ita indubie ut mihi incredulo
aliquam fidem facere videretur.
|