Dicebatur inter Secretarios
Pontificis, eos, qui ad vulgi opinionem viverent, miserrima premi servitute,
cum nequaquam possibile esset, cum diversa sentirent, placere omnibus, diversis
diversa probantibus. Tum quidam ad eam sententiam fabulam retulit, quam nuper
in Alemannia scriptam pictamque vidisset.
Senem ait fuisse, qui cum
adolescentulo filio, praecedente absque onere asello quem venditurus erat, ad
mercatum proficiscebatur. Praetereuntibus viam quidam in agris operas facientes
senem culparunt, quod asellum nihil ferentem neque pater, neque filius
ascendisset, sed vacuum onere sineret, cum alter senectute, alter aetate tenera
vehiculo egeret. Tum senex adolescentem asino imposuit, ipse pedibus iter
faciens. Hoc alii conspicientes increparunt stultitiam senis quod, adolescente
qui validior esset super asinum posito, ipse aetate confectus pedes asellum
sequeretur. Immutato consilio atque adolescente deposito, ipse asinum ascendit.
Paulum vero progressus, audivit alios se culpantes, quod parvulum filium, nulla
ratione aetatis habita, tanquam servum post se traheret, ipse asello, qui pater
erat, insidens. His verbis permotus, filium asello secum superimposuit. Hoc
pacto iter sequens, interrogatus inde ab aliis, an suus esset asellus, cum
annuisset, castigatus est verbis, quod ejus tanquam alieni nullam curam
haberet, minime apti ad tantum onus, cum satis unus ad ferendum esse debuisset.
Hic homo perturbatus tot variis sententiis, cum neque vacuo asello, neque
ambobus, neque altero superimpositis absque calumnia progredi posset, tandem
asellum pedibus junctis ligavit, atque baculo suspensum, suo filiique collo
superpositum, ad mercatum deferre coepit. Omnibus propter novitatem spectaculi
ad risum effusis, ac stultitiam amborum, maxime vero patris, increpantibus,
indignatus ille, supra ripam fluminis consistens, ligatum asinum in flumen
dejecit, atque ita amisso asino domum rediit. Ita bonus vir, dum omnibus parere
cupit, nemini satisfaciens, asellum perdidit.
|