Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Poggio Bracciolini
Facetiae

IntraText CT - Text

  • 103 - De Quodam Sene Barbato
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

103 - De Quodam Sene Barbato

 

Vir doctissimus atque humanissimus omnium Antonius Luscus, retulit nobis inter loquendum, post convivium, rem ridendam. Est communis loquendi modus, cum quis ventris crepitum edidit, ut circumstantes: Ad barbam ejus, qui nihil cuiquam debet, dicant. Senex quidam Vincentiae, barba admodum prolixa, vocatus a creditore in judicium coram Praeside civitatis (is Ugulottus Biancardus fuit, vir doctus atque severus), cum multis verbis jactabundus clamitaret, se nullius ulla in re debitorem esse, repetens saepius nihil cuiquam se debere: «Facesse hinc ociusUgulottus ait, «atque hanc tuam foetidam barbam, quae nos malo odore conturbat, amove.» Cum ille stupidus, quamobrem foeteret adeo graviter, postulasset: «Referta est,» inquit Ugulottus, «omnibus bombis, quae unquam ab hominibus editae sunt, cum ad barbam ejus, qui nullum habet debitum, rejiciantur.» Hoc dicto perfacete elusit hominis jactantiam, ridentibus qui aderant omnibus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License