Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Poggio Bracciolini
Facetiae

IntraText CT - Text

  • 104 - Comparatio Quaedam Caroli Bononiensis De Quodam Notario
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

104 - Comparatio Quaedam Caroli Bononiensis De Quodam Notario

 

Cum cenaremus in palatio Pontificis, nonnulli inter quos et Secretarii erant, orto sermone de eorum ignorantia quorum doctrina omnis ac scientia pendet ex scriptis formulis, neque earum causas afferunt, sed tantum dicunt sic scriptum superiores stylo reliquisse; Carolus Bononiensis, vir admodum festivus, «Hi simillimi sunt,» inquit, «Notarii cujusdam» (et nomen retulit) «concivis mei; ad quem cum duo accessissent contractus venditionis inter eos conficiendi gratia, atque ille, sumpto calamo, scribere incipiens quaesisset eorum nomina, et alter Joannes, Philippus alter sibi nomen esse dixissent, respondit e vestigio Notarius, id instrumentum (ita enim appellatur) confici inter se non posse. Quaerentibus illis causam: «Nisi,» inquit, «venditor Conradus, emptor vero Titius vocetur» (haec enim sola nomina in formulis suis didicerat), «rogari aut jure consistere hic contractus nequit.» Cum vero se nomina mutare non posse dicerent, ille in sententia perstaret, quoniam ita formulae suae continerent, homines missos fecit, cum non auderent nomina immutare. Abierunt illi ad alium relicto homine insulso, qui se crimen falsi subire existimavit, si scripta in formulis suis nomina commutasset




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License