Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Poggio Bracciolini
Facetiae

IntraText CT - Text

  • 105 - De Doctore Florentino Ad Reginam Destinato Qui Concubitum Postulavit
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

105 - De Doctore Florentino Ad Reginam Destinato Qui Concubitum Postulavit

 

Incidit etiam sermo inter jocandum de stultitia nonnullorum, qui Oratores mittuntur ad Principes. Cumque aliqui nominati essent, ridens Antonius Luscus: «Numquidnamait, «audistis temeritatem Florentini» (me intuens) «quem Populus Florentinus ad Joannam Reginam quondam Neapolitanam destinavit? Franciscus is nomine fuit, Doctor legum, licet admodum indoctus. Qui cum Reginae mandata quaedam exposuisset, postridieque ad eam reverti jussus, audisset interim Reginam haud aspernari viros, praesertim forma conspicuos, ad Reginam rediit, multisque ultro citroque dictis, tandem se cum ea secretiora quaedam loqui velle dixit. Tum Regina cum hominem in remotius conclave advocasset, existimans aliquid esse occultius quod communicandum cum pluribus non esset, stultus ille, qui sibi de propria forma plurimum persuaserat, Reginam concubitus postulavit. Tum illa, nihilo immutata, vultum hominis inspiciens: «Numquid,» ait, «hoc tibi Florentini in mandatis quoque dedereTacentem atque erubescentem Oratorem, ut hujus rei mandatum afferret dicens, abire ab se absque indignatione jussit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License