Oppidum est Bononiensium nomine Medicina. Eo missus est Potestas (ut
aiunt), homo rudis atque imprudens; ad quem cum duo
litigantes de re pecuniaria accessissent, ac prior qui creditorem se dicebat
sibi pecuniam certis ex causis deberi dixisset, versus in debitorem Potestas;
«Male habes,» ait, «cum non huic debitum reddis.» Cum negaret alter quicquam debere, cum jam illi satisfactum esset,
creditorem statim increpavit, qui peteret quod non deberetur. Illo
rursus causam suam tuente, ac debiti rationem afferente,
debitorem acrius iterum increpavit qui rem tam manifestam negaret. At is, aliis rationibus in medium deductis, cum solutus esset
debito, Potestas quoque creditorem objurgavit, qui peteret rem solutam.
Ita, cum saepius se ad utriusque verba vertisset vir ridiculus: «Utraque pars,» inquit, «est victrix, et victa; quo licet abeatis.» Ita
conventum re indiscussa permisit. Hoc recitatum est inter
socios, cum quidam nobis notus saepius in eadem re sententiam mutaret.
|