Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Poggio Bracciolini
Facetiae

IntraText CT - Text

  • 111 - De Medico Indocto Qui Urinae Gratia Indicavit Mulierem Coitu Indigere
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

111 - De Medico Indocto Qui Urinae Gratia Indicavit Mulierem Coitu Indigere

 

Aegrotabat apud nos mulier, quam novi, Joanna nomine. Accedens scitulus et indoctus Medicus, ut morbum curaret, urinam (cujus servandae cura adolescenti filiae innuptae demandata erat, ut moris est), postulavit. Haec autem oblita suam pro aegrae urina Medico ostendit. Statim mulierem indigere coitu Medicus affirmavit. Cum id viro nuntiatum extitisset, curato in cena opipara stomacho, cum uxore concubuit. Illa, cum hoc sibi ex debilitate molestissimum esset (ignara enim Medici consilii erat), clamaretque saepius ob rei novitatem, «Quid agis, mi vir? Me quidem occidis,» -- «Tacevir inquit, «haec optima est, ex Medici sententia, ad te curandam medela; nam isto quidam pacto liberaberis, et restituetur valetudo.» Neque eum fefellit opinio. Nam cum quater eam subagitasset, postero die omnis febris abscessit. Ita Medici deceptio causam praebuit sanitatis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License